monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 133, 1
Springwurtz frigida est, et modicum atque acrem succum in se habet; nec multum per se solam utilis est homini . Nam quicunque homo eam solam et simplicem comederet, illum interius in corpore suo dissiparet, id est indrede, ita quod cum periculo eius ipsum transiret ungesuntliche . Sed qui parvam et levem purgationem sumere voluerit, accipiat cynamomum et liquirici pari pondere, et pulverizet, et pulverem istum cum modica farinula simelae in succo Springwurtz ad modum fabarum involvat, et ad solem vel ad fornacem siccet, et tunc in mane diei hoc sumat, quantum quinque nummi, aut novem, aut quindecim ponderant, et eum leviter purgabit; et se postea cibo et potu observet, ut iustum est .